TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Ira in indignatione peccatori: Qua die ederitis, morte moriemini 29Gen. II, 17 . Tetigerunt, mortui sunt, dimissi de paradiso, quia ira in indignatione ejus: sed non sine spe, quia vita in voluntate ejus. Quid est, in voluntate ejus? Non in viribus nostris, non in meritis nostris: sed quia voluit, salvos nos fecit; non quia digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi supplicio? Vitam dedit. Et si impiis vitam donavit, quid servat fidelibus?

Notes

  1. 29. Gen. II, 17