TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Deus, docuisti me ex juventute mea. Quid me docuisti? Quia tuae solius justitiae memorari debeo. Considerans enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid acceperim pro eo quod mihi debebatur. Debebatur poena; reddita est gratia: debebatur gehenna; data est vita aeterna. Deus, docuisti me ex juventute mea. Ex ipso initio fidei meae, qua me innovasti, docuisti me nihil in me praecessisse, unde mihi dicerem deberi quod dedisti. Quis enim convertitur ad Deum, nisi ab iniquitate? quis redimitur, nisi a captivitate? quis autem potest dicere injustam fuisse captivitatem suam, quando deseruit imperatorem, et defecit ad desertorem? Imperator enim Deus, desertor diabolus: praeceptum dedit imperator, fraudem suggessit desertor 96Gen. II, 17, et III, 1. Ubi aures tuae inter praeceptionem et deceptionem? Meliorne diabolus quam Deus? melior qui defecit, quam qui te fecit? Credidisti quod promisit diabolus, et invenisti quod minatus est Deus. Jam ergo ex captivitate liberatus, adhuc tamen in spe, nondum in re, ambulans per fidem, nondum per speciem, Deus, inquit, docuisti me ex juventute mea. Ex quo conversus sum ad te, innovatus a te qui factus a te, recreatus qui creatus, reformatus qui formatus: ex quo conversus sum, didici merita mea nulla praecessisse; sed gratiam tuam mihi gratis venisse, ut memorarer justitiae tuae solius.

Notes

  1. 96. Gen. II, 17, et III, 1