TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 16.] Satiabuntur ligna campi:» sed de ista gratia educta de terra. «Ligna campi,» plebes populorum. «Et cedri Libani quas plantavit.» Cedri Libani, potentes in saeculo, et ipsi satiabuntur. Pervenit panis, et vinum, et oleum Christi ad senatores, ad nobiles, ad reges; satiata sunt ligna campi. Prius humiles satiati sunt, deinde etiam cedri Libani, sed «quas plantavit» ipse: piae cedri, religiosi fideles; tales enim plantavit. Nam et impii sunt cedri Libani, quia, «Conteret Dominus cedros Libani» 162Psal. XXVIII, 5 . Libanus enim mons est; ibi istae arbores etiam secundum litteram annosissimae sunt et excellentissimae. Libanus autem interpretatur, sicut legimus in eis qui ista scripserunt, Candidatio. Libanus dicitur candidatio: videtur autem candidatio esse saeculi hujus, modo nitentis et fulgentis in pompis suis. Sunt ibi cedri Libani quas plantavit Dominus; ipsae satiabuntur quas plantavit Dominus. Nam «arbor,» inquit, «quam non plantavit Pater meus, eradicabitur» 163Matth. XV, 13 . «Et cedri Libani quas plantavit.»

Notes

  1. 162. Psal. XXVIII, 5
  2. 163. Matth. XV, 13