Dedit quidem Deus Israelitis carnalibus terrenam Jerusalem, «quae servit cum filiis suis:» sed hoc Vetus Testamentum est, ad veterem hominem pertinens. Qui autem ibi figuram intellexerunt, haeredes etiam tunc Novi Testamenti exstiterunt; quoniam «quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra» 25Galat. IV, 25, 26 aeterna in coelis. Vetere autem illo, reipsa probatum est transitoria promisisse: «Mandavit» quippe «in aeternum Testamentum suum.» Sed quod, nisi Novum? Cujus haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, nec terram trahentem lac et mel carnaliter cogites, non amoena praedia, non hortos fructiferos et opacos, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere. Cum enim sit radix omnium malorum cupiditas 26I Tim. VI, 10 , perimenda est ut hic consumatur, non differenda ut ibi satietur. Primo poenas fuge, gehennas devita: antequam desideres promittentem Deum, cave minantem. «Sanctum» enim «et terribile nomen ejus.»