TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quapropter post laborem et gemitum et imbres creberrimos lacrymarum, quia inane non potest esse quod tam vehementer rogatur ab eo qui fons est omnium misericordiarum, verissimeque dictum est, Prope est Dominus attritis corde 29Psal. XXXIII, 19 , post tantas difficultates exauditam se anima pia significans, quam licet etiam Ecclesiam intelligere, vide quid adjungit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Vel in prophetia dictum est, quoniam discessuri sunt, id est, separabuntur a justis impii, cum judicii dies venerit; vel nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur, tamen in area nuda jam grana separata sunt a paleis, quamvis inter paleas lateant: simul itaque versari possunt, sed simul vento auferri non possunt.

Notes

  1. 29. Psal. XXXIII, 19