[vers. 2.] Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi. Sed multi clamant ad Dominum pro divitiis acquirendis damnisque devitandis, pro suorum salute, pro stabilitate domus suae, pro felicitate temporali, pro dignitate saeculari; postremo pro ipsa etiam salute corporis, quae patrimonium est pauperis. Pro his atque hujusmodi rebus multi clamant ad Dominum; vix quisquam propter ipsum Dominum. Facile quippe homini est quodlibet desiderare a Domino, et ipsum Dominum non desiderare; quasi vero suavius esse possit quod dat, quam ipse qui dat. Quisquis ergo pro alia re qualibet clamat ad Dominum, nondum est transiliens. Hic vero transiliens quid dicit? Voce mea ad Dominum clamavi. Et ne arbitreris vocem ipsius qua clamavit ad Dominum, propter aliud emissam quam propter ipsum Dominum, secutus ait: Et vox mea ad Deum. Emittitur enim vox qua clamemus ad Deum, et ipsa vox ad aliud est, non ad Deum. Ad hoc enim est vox, propter quod editur vox. Iste vero qui Deum gratis amabat, qui voluntarie Deo sacrificabat 4Psal. LIII, 8, qui transilierat quidquid infra est, nihilque aliud supra se viderat quo effunderet animam suam, nisi ex quo, et per quem, et in quo creatus erat, ad quem clamaverat voce sua, ad illum esse fecerat ipsam vocem suam: Vox mea, inquit, ad Deum. Et numquid sine causa? Vide quid sequitur: Et attendit mihi. Vere tunc tibi attendit, quando ipsum quaeris, non quando per ipsum aliud quaeris. Dictum est de quibusdam: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos 5Psal. XVII, 42 . Quare? Quia vox eorum non ad Dominum. Exprimit hoc alio loco Scriptura, ubi dicit de talibus: Dominum non invocaverunt. Ad illum clamare non cessaverunt; et tamen Dominum non invocaverunt. Quid est, Dominum non invocaverunt? Dominum in se non vocaverunt: ad cor suum Dominum non invitaverunt; a Domino se habitari noluerunt. Et ideo quid eis contigit? Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor 6Psal. XIII, 5 . Ideo de rerum praesentium amissione tremuerunt, quoniam non erant pleni illo quem non invocaverunt. Non gratis amaverunt, ut amissis temporalibus rebus possent dicere: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 7Job I, 21 . Ergo iste, Vox mea, inquit, ad Dominum, et attendit mihi. Doceat nos quomodo id fiat.