[«vers. 10.] Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.» Hoc Deo Patri dictum est, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.» Crucifixus est Dominus in Judaea; crucifixus est a Judaeis; ab ipsis turbatus dormivit. Inter quorum saevientium manus dormivit, ad eos judicandos surrexit: et dicit quodam loco, «Et suscita me, et reddam illis» 26Psal. XL, 11 . Et reddidit, et redditurus est. Nam quanta postea Judaei passi sunt occiso Domino, norunt ipsi. De ipsa civitate, ubi illum occiderunt, omnes expulsi sunt. Quid ergo? etiam de stirpe David omnes perierunt, et de tribu Juda? Non: nam crediderunt inde aliqui, et multa millia hominum crediderunt inde, et hoc jam post resurrectionem Domini. Saevierunt, ut crucifigerent, et postea coeperunt videre fieri miracula in nomine crucifixi; et plus contremuerunt tantum posse ejus nomen, qui quasi inter manus eorum nihil poterat; et compuncti corde, jam credentes divinitatem occultam fuisse in illo quem caeteris similem hominibus putaverunt, et consilium petentes ab Apostolis, audierunt, «Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi.» Ergo quia ad judicandos eos a quibus crucifixus est, surrexit Christus, et avertit faciem suam a Judaeis, et convertit ad Gentes; tanquam rogatur Deus propter reliquias Israel, et dicitur ei, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.» Si palea damnata est, frumenta colligantur. «Reliquiae salvae fiant» 27Isai. X, 21 , sicut dicit Isaias. Et plane factae sunt reliquiae salvae: inde erant duodecim Apostoli, inde plus quam quingenti fratres quibus se Dominus demonstravit post resurrectionem 28I Cor. XV, 6 ; inde tot millia baptizata, quae pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant 29Act. II, IV . Ergo impletum est quod hic rogatus est Deus, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi, tui.»