[vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: dum accedunt ad cognoscendum me nocentes, et insultandum, ut se mihi praeferant mutanti me in melius; ut maledico dente non me consumant, sed potius carnalia desideria mea. Qui tribulant me inimici mei: non solum qui me tribulant amico animo reprehendentes, et a proposito revocare volentes, sed etiam inimici mei. Ipsi infirmati sunt, et ceciderunt: dum ergo id agunt studio defendendi sententiam suam, infirmi facti sunt ad credenda meliora; et verbum salutis, per quod facio quod eis displicet, odisse coeperunt.