«Jordanis» autem quemadmodum «retrorsum conversus» sit, nolo extra vos quaeratis, nolo aliquid mali suspicemini. Increpat enim Dominus quosdam qui dorsum ad eum posuerunt, et non faciem 17Jerem. II, 27 . Et quisquis principium suum deserit, et a suo Creatore avertitur, tanquam fluvius in mare, labitur in hujus saeculi amaricantem malitiam. Bonum ergo est illi ut retrorsum convertatur, fiatque illi Deus ante faciem redeunti, quem sibi a tergo posuerat; et fiat illi retro mare hujus saeculi, quod sibi ante faciem, cum illuc laberetur, effecerat; et sic obliviscatur ea quae retro sunt, ut in ea quae ante sunt extendatur 18Philipp. III, 13 : quod jam converso utile est. Namque antequam convertatur, si ea quae retro sunt obliviscitur, Deum obliviscitur; quia ipsum retro fecerat, ad quem dorsum posuerat: et si in ea quae ante sunt extenditur, in saeculum extenditur; quia ipsum sibi ante faciem posuerat, quo avidus irruebat. Jordanis ergo illos significat, qui gratiam Baptismi perceperunt; et sic Jordanis convertitur retrorsum, cum illi convertuntur ad Deum, ut eum jam retro non habeant, sed revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformentur a gloria in gloriam 19II Cor. III, 18 .