TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Toleret ergo justus injustum; toleret temporalem impunitatem injusti, temporalis labor justi: sed justus ex fide vivit 70Rom. I, 17 . Non est enim alia justitia hominis in hac vita, nisi ex fide vivere, quae per dilectionem operatur 71Galat. V, 6 . Si autem ex fide vivit, credat et sibi futuram requiem post praesentem laborem, et illis sempiternos cruciatus post praesentem exsultationem. Et si fides per dilectionem operatur, diligat etiam inimicos, et quantum in ipso est, prodesse illis velit: ita enim faciet ne sibi obsint illi, cum hoc velint. Et quando forte potestatem acceperint quasi nocendi et dominandi; sursum cor habeat, ubi ei nemo nocet, edoctus et eruditus ex lege Dei, ut mitigetur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Si enim in lege Domini voluntas ejus est, et in lege ejus meditabitur die ac nocte 72Psal. I, 2 , cujus conversatio in coelis est 73Philipp. III, 20 ; de firmamento lucet super terram: unde iste psalmus titulum de «quarta sabbati» accepit, quando facta sunt luminaria 74Gen. I, 14 ; ut omnia faciat sine murmuratione, verbum vitae habens in natione tortuosa et perversa 75Philipp. II, 14-16 . Sicut enim stellas in coelo non extinguit nox; sic mentes fidelium inhaerentes firmamento Scripturae Dei non vincit iniquitas. Et hoc ipsum quod nostra terrena dantur aliquando in potestatem malorum, non solum ad nostram pertinet eruditionem, ut fiat nobis Dominus in refugium, et Deus in auxilium spei nostrae; sed etiam ad ipsius peccatoris foveam proficit, de quo in alio psalmo dicitur: «Inclinabitur et cadet, cum dominabitur pauperum» 76Psal. IX, 10 .

Notes

  1. 70. Rom. I, 17
  2. 71. Galat. V, 6
  3. 72. Psal. I, 2
  4. 73. Philipp. III, 20
  5. 74. Gen. I, 14
  6. 75. Philipp. II, 14-16
  7. 76. Psal. IX, 10