[vers. 12.] In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Quia gavisi sunt Judaei, quando viderunt Christum crucifixum; implesse se arbitrati sunt voluntatem nocendi: effectum fructum saevitiae suae viderunt Christum in cruce pendentem; agitaverunt caput, Si Filius Dei est, descendat de cruce 52Matth. XXVII, 39, 40 . Non descendebat qui poterat: non potentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Si enim haec illis dicentibus de cruce descenderet, quasi insultantibus cessisse videretur, et victus opprobria tolerare non potuisse crederetur: magis mansit in cruce illis insultantibus, fixus illis nutantibus. Ideo enim et caput agitabant, quia vero capiti non inhaerebant. Docuit nos plane ille patientiam. Nam quod est fortius fecit, qui noluit facere quod Judaei provocabant. Multo est enim potentius de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Gavisi sunt ergo tunc: resurrexit Christus, glorificatus est Christus. Vident modo in nomine ipsius converti genus humanum, modo insultent, modo caput agitent: imo jam caput figant; aut si agitant caput, stupendo et mirando agitent. Modo enim dicunt: Numquid forte ille est quem dixerunt Moyses et Prophetae? De illo enim dixerunt: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum: vulneribus ejus sanati sumus 53Isai. LIII, 5, 7 . Videmus enim, quia crucifixus iste ducit post se genus humanum; et sine causa dixerunt patres nostri: Occidamus eum, ne saeculum post illum pergat 54Joan. XII, 19 . Forte non post eum pergeret, si non esset occisus. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.