[«vers. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine.» Non merita sua confitebuntur coeli, sed «confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine.» In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli, confiteantur coeli mirabilia ejus a quo facti sunt coeli. «Quoniam videbo,» inquit, «coelos, opera digitorum tuorum» 12Psal. VIII, 4 . «Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine.» Et ut noveritis qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim, «Et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.» De coelis ergo nulla dubitatio est, quoniam intelligantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? «In ecclesia sanctorum.» Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. «Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.» Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam. Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de praedicato erubescere.