[«vers. 26-28.] In principio terram tu fundasti, Domine.» Novi aeternitatem tuam, qua praecedis omnia quae fecisti. «Principio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt; tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu vero idem ipse» «es.» Tu quis es? «Idem ipse es.» Tu qui dixisti, «Ego sum qui sum, idem ipse es.» Et quamvis etiam ipsa non essent nisi ex te, et per te, et in te, tamen non quod ipse es: «Tu» enim «idem ipse es. Et anni tui non deficient.» Illi anni tui non deficient, illi anni tui qui erunt in generatione generationum, non deficient. Haec ergo sciens, exiguitatem dierum meorum quaererem a te, nisi scirem omnes dies saeculi ab initio usque in finem exiguos esse in comparatione aeternitatis tuae. Novi ergo unde interrogaverim. Non se extollant haeretici, quasi exigui dies fuerint Ecclesiae, toto orbe diffusae; nam et usque in finem cum sint, exigui sunt. Quare exigui sunt? Quoniam quandoque finiendi sunt. Anni illi qui erunt «in generatione generationum,» hi amandi, hi desiderandi, his suspirandum; propter hos in unitate permanendum, propter hos quidquid haereticorum mali est devitandum, propter hos perditis respondendum, propter hos lucrandi qui erraverant, et revocandi qui perierant: illic debet esse desiderium. Sed tamen ut verbosis, ut male garrulis, ut calumniosis, susurrantibus, detractoribus respondeam, ideo «mihi annuntia exiguitatem dierum meorum; et ne me revoces in dimidium dierum meorum,» ut ante me auferas de terra, quam totus orbis Evangelio repleatur, contra responsionem Domini mei, dicentis: «Oportet praedicari hoc Evangelium in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis» 95Matth. XXIV, 14 . Quid ad haec, fratres? Plana sunt, manifesta sunt: Deus fundavit terram, scimus; opera manuum ejus sunt coeli. Ne putetis enim quasi aliud Deum facere manu, aliud verbo. Quod facit verbo, hoc facit manu; non enim distinctus est corporeis membris, qui dixit, «Ego sum qui sum.» Et forte verbum ejus est manus ejus. Certe manus ejus est virtus ejus. Quia enim dictum est, «Fiat firmamentum,» et factum est firmamentum; verbo intelligitur fecisse: quia vero dixit, «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram» 96Gen. I, 6, 26 ; quasi manu videtur fecisse. Audi ergo: «Opera manuum tuarum sunt coeli.» Ecce quod verbo fecit, utique etiam manibus fecit; quia virtute sua, quia potestate sua fecit. Attende potius quid fecerit, et noli quaerere quomodo fecerit. Multum est ad te comprehendere quomodo fecerit, cum teipsum sic fecerit, ut prius sis servus obediens, et postea fortasse amicus intelligens. Ergo, «Opera manuum tuarum sunt coeli.»