TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim veniebat, ipse describebatur, in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 78Matth. XXV, 34, 41 . Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Vestitus reginae hujus quis est? Et pretiosus est, et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus variis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia illa et illa: faciunt istae linguae varietatem vestis reginae hujus. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In veste varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum et vestem intelleximus propter unitatem: in ipsa autem varietate aurum quod est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis.

Notes

  1. 78. Matth. XXV, 34, 41