TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Considerandum cum Vestra Charitate psalmum istum suscepimus. Brevis est; aderit Dominus ut sufficienter ex eo, et breviter loquamur. Quantum adjuverit ipse qui nos jubet loqui, sic ero volentibus officiosus, ut non sim tardis molestus, nec paucis multus, nec occupatis onerosus. Titulus ejus non nos tenet. Est enim, In finem, in hymnis, ipsi David. In hymnis, utique in laudibus. In finem, utique in Christum. Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 . Et ipsi David, non alium quam ipsum accipere debemus, qui venit ex semine David, ut esset homo inter homines, et aequales Angelis faceret homines. Vocem autem in isto psalmo, si in membris ejus et in corpore sumus, sicut illo exhortante praesumere audemus, nostram debemus agnoscere, non alicujus extranei. Nostram autem non sic dixi, quasi eorum tantum qui in praesentia sumus modo; sed nostram qui sumus per totum mundum, qui sumus ab oriente usque in occidentem. Et ut noveritis sic esse vocem nostram, loquitur hic quasi unus homo: non est autem unus homo, sed tanquam unus unitas loquitur. In Christo autem nos omnes unus homo; quia hujus unius hominis caput est in coelo, et membra adhuc laborant in terra: et quia laborant, videte quid dicat.

Notes

  1. 1. Rom. X, 4