TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Deus meus, erue me de manu peccatoris. Generaliter peccatores, inter quos laborat iste qui de captivitate jam liberandus est; iste qui jam clamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum dominum nostrum 30Rom. VII, 24, 25 ? Intus est hostis, lex illa in membris; sunt et foris hostes: quo clamas? Ad illum, cui clamatum est: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo 31Psal. XVIII, 13, 14 . Ergo, Salvum me fac cum dicitur, ab aegritudine tua dicitur interiore, id est ab iniquitate tua; ab ea qua captivus es, ab ea qua ad primum hominem pertines, ut inter primos captivos clames. Salvus autem factus ab iniquitate tua, vide jam et de iniquitatibus alienis, inter quos tibi necesse est vivere, quousque vita ista finiatur. Et quousque? Ecce finitur tibi: numquid finitur Ecclesiae. nisi in fine saeculi? Iste autem unus homo, unitas Christi, clamat has voces. Necesse est ergo ut multi exeuntes de hoc corpore fideles, jam sint in illa requie quam praestat Deus spiritibus fidelium: sed hic sunt adhuc membra Christi; in his qui in hac vita degunt, in his qui postea nascentur. Ergo usque in finem saeculi erit hic iste homo, qui clamat a peccatis suis liberari, et a lege membrorum repugnante legi mentis. Deinde inter peccata aliorum, inter quos necesse est ut vivat usque in finem. Sed duo habent genera peccatores isti: alii sunt qui Legem acceperunt, alii sunt qui non acceperunt; omnes Pagani Legem non acceperunt, omnes Judaei et Christiani Legem acceperunt. Ergo generale nomen est peccator; aut Legis transgressor, si accepit Legem; aut tantummodo iniquus sine Lege, si non accepit Legem. De utroque genere loquitur Apostolus, et dicit: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur 32Rom. II, 12 . Tu autem qui inter utrumque genus gemis, dic Deo quod audis in Psalmo: Deus meus, erue me de manu peccatoris. Cujus peccatoris? De manu Legem praetereuntis et iniqui. Est quidem et iniquus Legem praeteriens, non enim non iniquus qui Legem praeterit: sed omnis Legem praeteriens iniquus est, non omnis iniquus Legem praeterit. Ubi enim non est Lex, ait Apostolus, nec praevaricatio 33Rom. IV, 15 . Qui ergo Legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores non possunt. Judicantur utrique secundum merita sua. Sed ego qui de captivitate volo liberari per gratiam tuam, clamo ad te: Libera me de manu peccatoris. Quid est, de manu ejus? De potestate ejus; ne cum saevit, adducat ad consensionem; ne cum insidiatur, persuadeat iniquitatem. De manu Legem praetereuntis et iniqui. Responde illi: Quid te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui? Noli consentire; sed si saevit, patiens esto, tolera. Sed quis tolerat, si deserat ille qui fit locus munitus? Quare ergo dico: Libera me de manu Legem praetereuntis et iniqui? Quia non est in me ut patiens sim, sed in te qui donas patientiam.

Notes

  1. 30. Rom. VII, 24, 25
  2. 31. Psal. XVIII, 13, 14
  3. 32. Rom. II, 12
  4. 33. Rom. IV, 15