Ergo homines non habent aliquid apud Deum exceptum, quod jumenta non mereantur, et quo jumenta non perveniant? Habent plane. Et ubi est quod habent? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Attendat Charitas Vestra dulcissimam sententiam: Homines et jumenta salvos facies. Jam dixit homines et jumenta, deinde autem, filii hominum: quasi alii sint homines, alii autem filii hominum. Aliquando in Scripturis filii hominum dicuntur generaliter homines, aliquando proprie quodam modo dicuntur filii hominum, propria quadam significatione, ut non omnes homines intelligantur: maxime quando habet distinctionem. Non enim sine causa ibi positum est, Homines et jumenta salvos facies, Domine: filii autem hominum: quasi his sequestratis, custodit sejunctos filios hominum. Sejunctos a quibus? Non solum a jumentis, sed et ab hominibus, qui salutem jumentorum quaerunt a Deo, et pro magno hoc desiderant. Qui sunt ergo filii hominum? Qui sub tegmine alarum ejus sperant. Illi enim homines cum jumentis gaudent in re, filii autem hominum gaudent in spe: illi praesentia bona sectantur cum jumentis, isti futura bona sperant cum Angelis. Quare ergo cum distinctione illi vocantur homines, et isti vocantur filii hominum? Nam et quodam loco sic ait Scriptura: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum 34Psal. VIII, 5 ? Quid est homo quod memor es ejus? Memor ejus es, quasi absentis; filium autem hominis visitas praesentem. Quid est, memor es hominis? Homines et jumenta salvos facies, Domine: quia et ipsis malis das salutem, et ipsis qui non desiderant regnum coelorum. Tuetur enim illos, et non illos deserit secundum modum suum, tanquam pecora sua: et non illos deserit; tamen tanquam absentium memor est. At vero quem visitat, filius hominis est; et dicitur ei: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et si vultis discernere ista duo genera hominum, duos homines primo attendite, Adam et Christum. Audi Apostolum: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 35I Cor. XV, 22 . Nascimur de Adam, ut moriamur: resurgimus per Christum, ut semper vivamus. Quando portamus imaginem terreni hominis, homines sumus: quando portamus imaginem coelestis hominis, filii hominum sumus; quia Christus Filius hominis dictus est 36Matth. VIII, 20, etc.. Etenim Adam homo erat, sed filius hominis non erat: ideo illi pertinent ad Adam qui desiderant carnalia bona, et salutem istam temporalem. Hortamur illos ut filii sint hominum, qui sub tegmine alarum ejus sperent, et misericordiam illam desiderent, quae in coelo est, et quae annuntiata est per nubes. Sed si non possunt adhuc, interim vel temporalia bona non desiderent, nisi ab uno Deo: sic et in Veteri Testamento serviant, ut ad Novum perveniant.