[vers. 1.] Psalmi hujus limen ita inscribitur: In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi Asaph. In finem quid sit, nostis: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 . Idithun interpretatur Transiliens eos; Asaph interpretatur Congregatio. Loquitur hic ergo congregatio transiliens, ut perveniat ad finem qui est Christus Jesus. Quae sint itaque transilienda, ut ad illum finem pervenire possimus, ubi jam quod transiliamus non habebimus, Psalmi textus ipse demonstrat. Etenim tamdiu transilire debemus quidquid nos impedit, quidquid irretit, quidquid visco quodam illigat, et onere aggravat volatum nostrum, donec perveniamus ad id quod sufficit, ultra quod nihil est, infra quod sunt omnia, et ex quo sunt omnia. Patrem quippe ipsum volebat Philippus intueri, et dicebat Domino Jesu Christo, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; tanquam tamdiu illi transiliendum esset quidquid aliud esset, donec perveniret ad Patrem, ubi jam securus assisteret, et quid ei ultra requirendum esset non haberet: hoc est enim, Sufficit. Verum ille qui verissime dixerat, Ego et Pater unum sumus 2Joan. X, 30 , admonuit Philippum, docuitque omnem hominem qui Christum intelligeret, etiam in eo habere finem, quia ipse et Pater unum sunt: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non vidistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem 3Id. XIV, 8, 9 . Quisquis ergo psalmi hujus animum sentire, imitari, tenere vult, omnia desideria carnalia transiliat, saeculique hujus pompam et illecebram calcet, nihilque sibi aliud proponat ubi consistat, nisi ex quo sunt omnia: in quibus omnibus etiam ipse laborat donec ad finem perveniat. Quid nobis ergo indicat iste transiliens?