TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Adjutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus eram, nisi curares? Ubi jacebam, nisi advenires? Certe ingenti vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad aliquem: opus est ut tu curari velis, opus est ut manus ejus non refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia ejus praeveniet me. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intelligis quia praeventus es, nisi intelligas quod ait Apostolus: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 85I Cor. IV, 7 ? Hoc est, Misericordia ejus praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa conversatione, in fide, in spe, in charitate, in bonis moribus, in justitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen, sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas, Salus mea, intelligo quia dat salutem; si dicas, Refugium meum, intelligo quia confugis ad eum; si dicas, Fortitudo mea, intelligo quia dat tibi fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid ut essem, jam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior, nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem. Deus meus misericordia mea.

Notes

  1. 85. I Cor. IV, 7