Sed qui tandem sunt a quibus Deus abscondit mandata sua? Nonne illa ubique Deus voluit praedicari? Utinam quam multis clara sunt, tam multis clara sint. Nam quid est clarius, quam, «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua;» et, «Diliges proximum tuum tanquam teipsum? In» quibus «duobus mandatis tota lex pendet et Prophetae» 97Matth. XXII, 37 40 . Et quis est quem lateant ista mandata? Nempe et omnibus fidelibus, et plurimis infidelibus nota sunt. Cur ergo poscit fidelis ne abscondatur sibi quod nec infideli cernit abscondi? An quia Deum nosse difficile est, consequens est utique ut, «Diliges Dominum Deum tuum,» difficile intelligatur, ne aliud pro alio diligatur? Nam proximi facilior esse videtur cognitio. Omnis quippe homo est omni homini proximus, nec ulla cogitanda est longinquitas generis, ubi est natura communis. Quanquam nec proximum noverat qui Domino ait: «Et quis est mihi proximus?» Quando illi est propositus homo quidam, qui descendens ab Jerusalem in Jericho incidit in latrones: cui proximum non fuisse, nisi qui cum illo fecit misericordiam, ipse qui interrogaverat judicavit 98Luc. X, 29-37 ; patuitque in facienda misericordia neminem alienum esse deputandum ab eo qui diligit proximum. Sed multi nec seipsos noverunt; quia et seipsum nosse, quemadmodum homo sibi debet innotescere, non omnium hominum est. Quomodo ergo diligit proximum tanquam seipsum, qui nescit et seipsum? Non enim frustra ille filius junior, qui profectus in regionem longinquam, ubi dissipavit substantiam suam vivens prodige, ut diceret, «Surgam, et ibo ad partem meum,» prius reversus est in semetipsum 99Luc. XV, 13-18 , nisi quia tam longe peregrinatus est, ut relinqueret etiam semetipsum. Nec tamen reverteretur ad se, si omni modo nesciret se; nec diceret, «Surgam, et ibo ad patrem meum,» si penitus ignoraret Deum. Quocirca et aliquatenus ista sciuntur, et ut magis magisque sciantur, non immerito scienda poscuntur. Quapropter ut sciamus diligere Deum, sciendus est Deus; et ut sciat homo diligere proximum tanquam seipsum, prius debet diligendo Deum diligere seipsum: quod unde poterit, si nescit Deum, si nescit et seipsum? Recte itaque dicitur Deo, «Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.» Merito namque absconduntur eis qui non sunt incolae in terra: haec enim mandata etsi audiunt, non sapiunt; quia terrena sapiunt. Quorum autem conversatio in coelis est 100Philipp. III, 19, 20 , in quantum hic conversantur, profecto peregrinantur. Petant itaque ne abscondantur ab eis mandata Dei, per quae ab hoc incolatu liberentur, diligendo Deum, cum quo in aeternum erunt; et diligendo proximum, ut illic sit ubi et ipsi erunt.