[«vers. 158.] Vidi,» inquit, «insensatos, et tabescebam:» vel, sicut alii codices habent, «Vidi non servantes pactum;» et hoc plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore. In quo enim non servaverunt pactum, secutus adjunxit: «Quia eloquia tua non custodierunt.» Ea quippe in tribulationibus negaverunt.