[vers. 8, 9.] Sed quia verum dixerat Dominus, quod ablaturus esset superbo quod dederat humili quando eum creavit; sequitur, et dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: id est, quia non ex me bonus eram et fortis, sed ex te eram et pulcher et fortis; decori meo virtutem praestiteras, ex voluntate tua, qua me feceras. Et ut ostenderes mihi, quia ex voluntate tua hoc eram, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Avertit ergo faciem ab illo quem emisit foras de paradiso 33Ibid. 23. Jam hic positus, clamet, et dicat: Ad te Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. In paradiso non clamabas, sed laudabas; non gemebas, sed fruebaris: foris positus geme, et clama. Propinquat tribulanti, qui deseruit superbientem. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6) . Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.