[«vers. 27.] Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.» De his dixit, «sciant,» pro quibus saevientibus et oravit; quia in eis quibus factus est opprobrium moventibus in ejus illusionem capita sua, erant etiam hi qui in eum postea crediderunt. Discant autem qui formam humani corporis Deo tribuunt, quomodo habeat Deus manum. Si enim quod facit, manu facit, numquid et ipsam manum suam manu facit? Quomodo ergo hic dictum est, «Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam?» Intelligamus itaque manum Dei esse Christum: unde alibi dicitur, «Et brachium Domini cui revelatum est» 73Isai. LIII, 1 ? Haec manus et erat, et fecit eam; quia, «In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est» 74Joan. I, 1, 14 : et erat sine tempore secundum divinitatem, et factus est ei ex semine David secundum carnem 75Rom. I, 3 .