[vers. 2, 3.] Ergo dicamus quod iste psalmus: Sustinens sustinui Dominum. Sustinens sustinui, non quemlibet hominem promissorem, qui possit fallere et falli; non quemlibet hominem consolatorem, qui potest tristitia sua ante tabescere, quam me reficere. Consoletur me frater homo cum tristis est mecum; simul gemamus, simul fleamus, simul oremus, simul sustineamus; quem, nisi Dominum qui promissa non aufert, sed differt? Exhibebit profecto, exhibebit; quia multa jam exhibuit: et nihil de Dei veritate formidare deberemus, etiamsi nihil adhuc exhiberet. Ecce jam putemus ita, omnia promisit, nondum aliquid dedit: idoneus promissor est, fidelis redditor; tu tantum esto pius exactor, etsi parvulus, etsi infirmus, exige misericordiam. Non vides teneros agnos capitibus pulsare ubera matrum, ut lacte satientur? Sustinens, inquit, sustinui Dominum. Et quid ille? An avertit se a te, an sustinentem contempsit, an forte non vidit? Non plane ita. Sed quid? Et attendit mihi, et exaudivit deprecationem meam. Attendit, et exaudivit. Ecce non frustra sustinuisti: super te oculi ejus, ad te aures ejus. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Quid ergo, cum male faceres, cum eum blasphemares, non videbat? non audiebat? Et ubi est quod in ipso psalmo dictum est, Vultus autem Domini super facientes mala? Sed utquid? Ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, 17) . Ergo et cum malus esses, attendebat te, sed non attendebat tibi. Proinde iste qui sustinens sustinuit Dominum, parum ei fuit dicere, Attendit me: Attendit mihi, inquit, id est, consolando attendit, ut mihi prodesset. Quid attendit? Et exaudivit deprecationem meam.