TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 18.] Et exarsit ignis in synagoga eorum. flamma combussit peccatores.» Non est hoc nomen in Scripturis usitatum eorum, qui licet juste ac laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Magis enim sicut interest inter irridentes et irrisores, inter murmurantes et murmuratores, inter scribentes et scriptores, et caetera similia; ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos et grandibus peccatorum sarcinis oneratos.