[vers. 9, 10.] Domine, deduc me in tua justitia propter inimicos meos: satis hic declaravit in profectione se esse, id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione, quando ut deducatur exoptat. In tua justitia autem, non in ea quae videtur hominibus. Nam et malum pro malo reddere, justitia videtur, sed non est ejus de quo dictum est: Qui facit oriri solem suum super bonos et malos 20Matth. V, 45 ; quia et cum punit Deus peccatores, non malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit: Ecce, inquit, parturiit injustitiam, concepit laborem, et peperit iniquitatem: lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam operatus est: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ejus iniquitas ejus descendet 21Psal. VII, 15-17 . Cum ergo punit Deus, ut judex punit eos qui legem praetereunt, non eis inferens de seipso malum, sed in id quod elegerunt eos expellens ad complendam summam miseriarum. Homo autem cum malum pro malo reddit, malo voto id facit; et ob hoc prior ipse malus est, dum punire vult malum.