[«vers.» 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac dicit, «Vide quoniam mandata tua dilexi.» Non ait, Eloquia vel testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest 479I Cor. XIII, 3 . Hanc iste commendans ait, «Vide quoniam mandata tua dilexi.» Deinde postulavit praemium: «Domine, in tua misericordia vivifica me.» Isti mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia, quod reddere debet justitia; quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?