TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 8.] Exsurge, Domine, in requiem tuam.» Domino dormienti dicit, «Exsurge.» Jam nostis quis dormivit, et quis resurrexit. Ipse enim quodam loco dicit in psalmo: «Dormivi conturbatus» 21Psal. LVI, 5 . Bene illi dicitur, «Exsurge, Domine, in requiem tuam.» Jam non conturbaberis; quia Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 22Rom. VI, 9 . Ipsius est vox in alio psalmo: «Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me» 23Psal. III, 6 . Ipse dormivit, ipsi dicitur, «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae:» id est, exsurge, ut exsurgat et arca sanctificationis tuae, quam sanctificasti. Ipse caput nostrum; arca ejus, Ecclesia ejus: surrexit prior, surget et Ecclesia. Non autem auderet sibi resurrectionem corpus promittere, nisi prius resurgeret caput. «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.» Et corpus Christi quod ex Maria natum est, intellectum est a quibusdam arca sanctificationis; ut hoc diceret, «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae:» Cum corpore exsurge, ut palpent qui non credebant. «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.»

Notes

  1. 21. Psal. LVI, 5
  2. 22. Rom. VI, 9
  3. 23. Psal. III, 6