TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aperiat itaque nobis pulsantibus Dominus; et mysteriorum ejus, quantum ipse dignatur, secreta pandantur. Etenim ut terra mota esset ad fidem, cum in desertum Gentium transiret Evangelium, coeli distillaverunt a facie Dei. Hi sunt coeli, de quibus in alio psalmo canitur: Coeli enarrant gloriam Dei. De his quippe paulo post ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 40Psal. XVIII, 2-5 . Nec tamen istis coelis tanta gloria tribuenda est, tanquam ab hominibus illa gratia venerit in desertum Gentium, ut terra moveretur ad fidem. Non enim coeli a seipsis distillaverunt; sed a facie Dei, utique inhabitantis eos, et facientis eos inhabitare unius moris in domo. Ipsi sunt enim et montes, de quibus dicitur: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Et tamen ne in hominibus spem posuisse videretur, continuo subjecit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram 41Psal. CXX, 1, 2 . Ei quippe alio loco dicitur, Illuminans tu admirabiliter, a montibus aeternis 42Psal. LXXV, 5 : quamvis a montibus aeternis, tamen illuminans tu. Sic et hic, coeli distillaverunt; sed, a facie Dei. Et ipsi enim salvi facti sunt per fidem, et hoc non ex seipsis; sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum 43Ephes. II, 8-10, qui facit unius modi habitare in domo.

Notes

  1. 40. Psal. XVIII, 2-5
  2. 41. Psal. CXX, 1, 2
  3. 42. Psal. LXXV, 5
  4. 43. Ephes. II, 8-10