TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Sed forte ideo illi ista potuerunt, quia fortes erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati, quia bellicosi? Absit. Non hoc indicaverunt nobis patres nostri, non hoc habet Scriptura; sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in gladio suo haereditate possederunt terram, et brachium ipsorum non salvos fecit eos; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui. Dextera tua, potentia tua; brachium tuum, ipse Filius tuus. Et illuminatio vultus tui: quid est hoc? Quia talibus signis eis affuisti, ut praesens intelligereris. Numquid enim quando nobis Deus aliquo miraculo adest, faciem ipsius oculis nostris videmus? Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique omnes qui mirantur ad hujuscemodi facta, quid dicunt? Vidi Deum praesentem. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis: hoc est, sic cum eis egisti, ut bene placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo eum eis ageretur, diceret quia vere Deus est cum illis, et Deus illos agit.