TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cucurri in siti. Retribuebant enim mala pro bonis 46Psal. XXXIV, 12. Illi interficiebant, illi repellebant; ego eos sitiebam: illi honorem meum cogitaverunt repellere; ego eos in corpus meum sitiebam trajicere. Bibendo enim quid facimus, nisi humorem foris positum in membra mittimus, et in corpus nostrum ducimus? Hoc fecit Moyses in illo capite vituli. Caput vituli, magnum sacramentum. Caput enim vituli corpus erat impiorum, in similitudine vituli manducantis fenum 47Psal. CV, 20, terrena quaerentium: quia omnis caro fenum 48Isai. XL, 6 . Erat ergo, ut dixi, corpus impiorum. Iratus Moyses in ignem misit, comminuit, in aqua sparsit, bibendum populo dedit 49Exod. XXXII, 20; et ira Prophetae administratio facta est prophetiae. Corpus enim illud in ignem mittitur tribulationum, et verbo Dei comminuitur. Paulatim enim desistunt ab unitate corporis ejus. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumitur. Et unusquisque qui fit christianus, separatur ab illo populo, et quasi a massa comminuitur. Conspirati oderunt; comminuti credunt. Et quid jam evidentius, quam quod in corpus illud civitatis Jerusalem, cujus imago erat populus Israel, per Baptismum trajiciendi erant homines? Ideo in aqua sparsum est, ut in potum daretur. Hoc usque in finem sitit iste; currit, et sitit. Multos enim bibit; sed nunquam erit sine siti. Inde est enim, Sitio, mulier, da mihi bibere 50Joan. IV, 7 . Samaritana illa ad puteum sitientem Dominum sensit, et a sitiente satiata est: sensit prior illa sitientem, ut biberet ille credentem. Et in cruce positus, Sitio, dixit 51Joan. XIX, 28; quamvis illi non hoc dederint quod sitiebat. Ipsos enim ille sitiebat: at illi acetum dederunt; non vinum novum quo implentur utres novi 52Matth. IX, 17, sed vinum vetus, sed male vetus. Dicitur enim et acetum vetus, veteres homines de quibus dictum est, Non enim est illis commutatio 53Psal. LIV, 20 , ut eversis Jebusaeis aedificaretur Jerusalem 54II Reg. V, 6.

Notes

  1. 46. Psal. XXXIV, 12
  2. 47. Psal. CV, 20
  3. 48. Isai. XL, 6
  4. 49. Exod. XXXII, 20
  5. 50. Joan. IV, 7
  6. 51. Joan. XIX, 28
  7. 52. Matth. IX, 17
  8. 53. Psal. LIV, 20
  9. 54. II Reg. V, 6