[«vers.» 3.] Quomodo colligit? quid agit, ut colligat? «Qui sanat contritos corde.» Ecce quomodo colliguntur dispersiones Israel, ut sanentur contriti corde. Qui cor non conterunt, non sanantur. Quid est, conterere cor? Notum sit, charissimi; fiat, ut sanari possitis. Dictum est enim multis aliis Scripturarum locis; et maxime illo loco, voce nostra quidam cantans, dicebat, «Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique:» Deo dicebat, «Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis.» Quid ergo? Sine sacrificii oblatione remanebimus? Audi quid te velit offerre. Sequitur, et dicit: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet» 9Psal. L, 18, 19 . «Sanat» ergo «contritos corde:» quia illis propinquat ut sanet; sicut dicitur alio loco, «Prope est Dominus his qui obtriverunt cor» 10Psal. XXXIII, 19 . Qui obtriverunt cor? Humiles. Qui non obtriverunt cor? Superbi. Contritum sanabitur, elidetur elatum. Ad hoc enim forte eliditur, ut contritum sanetur. Ne velit ergo, fratres, cor nostrum esse erectum, antequam sit rectum: male erigitur, quod non primo corrigitur.