[«vers.» 4.] Quid Psalmus adjungit? «Quoniam in manu ejus fines terrae.» Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis, Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus est lapis, de quo scriptum est, «Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli» 25Psal. CXVII, 22 . Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus, «Quoniam non repellet Dominus plebem suam.» Ecce unus paries, in quo jam, ut diximus, «non repulit Dominus plebem suam.» Inde Apostoli, inde Israelitae omnes qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes Apostolorum posuerunt; voluntate pauperes, de Deo divites. Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus, «Quia non repellet Dominus plebem suam:» videamus et alium parietem. «Quoniam in manu ejus fines terrae.» Ecce alius paries in omnibus gentibus: «In manu ejus fines terrae.» Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem angularem, ubi osculum pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait apostolus de Domino Christo: «Ipse est enim,» inquit, «pax nostra, qui fecit utraque unum» 26Ephes. II, 14 . Ergo jubilemus illi. Quare? «Quia non repellet Dominus plebem suam.» Iterum quare? «Quoniam in manu ejus fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt.» Altitudines montium, sublimitates terrarum. Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates, adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum est quod prophetatum est, «Adorabunt eum omnes reges terrae» 27Psal. LXXI, 11 ; factum est quod hic dictum est, «Altitudines montium ipsius sunt.»