[«vers.» 12.] Quare elegit abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? «Quia misericordiam et veritatem diligit Deus.» Dominus misericordiam diligit, qua mihi primo subvenit: veritatem diligit, ut credenti det quod promisit. Audi misericordiam et veritatem in apostolo Paulo, prius Saulo persecutore. Indigebat misericordia, et dixit in se factam: «Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam» 46I Tim. l, 13, 16 . Ut cum indulgentiam tantorum scelerum acciperet Paulus, nemo desperaret posse sibi donari quaecumque peccata. Ecce habes misericordiam. Noluit tunc Deus exercere veritatem, ut puniret peccantem. Etenim si puniretur peccator, nonne veritas esset? aut auderet dicere, Non debeo puniri, qui non posset dicere, Non peccavi? Et si diceret, Non peccavi: cui diceret? quem falleret? Ergo primo Dominus in eum misericordiam praerogavit; post misericordiam, veritatem. Audi illum jam exigentem veritatem. Primo ergo inquit: «Misericordiam consecutus sum, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed gratia Dei sum quod sum» 47I Cor. XV, 10 . Postea dicit, cum passioni propinquaret: «Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona justitiae». Ille qui tribuit misericordiam, servat veritatem. Unde servat veritatem? «Quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex» 48II Tim. IV, 7, 8 . Indulgentiam donavit, coronam reddet: donator est indulgentiae, debitor coronae. Unde debitor? accepit aliquid? Cui debet aliquid Deus? Ecce videmus quia tenet eum debitorem Paulus, consecutus misericordiam, exigens veritatem: «Reddet mihi,» inquit, «Dominus in illo die.» Quid tibi reddet, nisi quod tibi debet? Unde tibi debet? quid ei dedisti? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei 49Rom. 11, 35 ? Debitorem Dominus ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo: non ei dicitur, Redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Misericordiam mihi erogavit, inquit, ut faceret me innocentem: nam prius fui blasphemus et injuriosus; sed ex illius gratia factus sum innocens. Ille autem qui praerogavit misericordiam, negare poterit debitum? «Diligit misericordiam et veritatem. Gratiam et gloriam dabit.» Quam gratiam, nisi de qua ipse dixit, «Gratia Dei sum quod sum?» Quam gloriam, nisi de qua ipse dixit. «Superest mihi corona justitiae.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 46. I Tim. l, 13, 16
- 47. I Cor. XV, 10
- 48. II Tim. IV, 7, 8
- 49. Rom. 11, 35