TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 161.] Quas persecutiones a regibus terrae corpus Christi, hoc est sancta Ecclesia pertulerit, novimus. Agnoscamus ergo hic etiam ejus verba dicentis, «Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.» Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum coelorum promiserit rex eorum? quid, inquam, laeserant regna terrena? Numquid eorum rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Judaeis ait: «Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt» 480Matth. XXII, 21 ? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit 481Id. XVII, 23-26 ? Nonne praecursor ejus, militibus regni hujus quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait, Cingulum solvite, arma projicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare; sed ait, «Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum» 482Luc. III, 14 ? Nonne unus militum ejus et dilectissimus comes ejus, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provincialibus dixit: «Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit?» Et paulo post ait: «Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis» 483Rom. XIII, 1, 7 et 8 . Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia 484I Tim. II, 1, 2 ? Quid ergo eos Christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo Christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges Christianos gratis persecuti sunt. Sed quod subjecit, attende: «Et a verbis tuis formidavit cor meum.» Habuerunt quidem et illi verba minacia, Expello, proscribo, occido, ungulis torqueo, ignibus torreo, bestiis subrigo, membra dilanio: sed tua me potius verba terruerunt, «Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam» 485Matth. X, 28 . «Ab» his «verbis tuis formidavit cor meum;» et contempsi hominem persecutorem meum, et vici diabolum seductorem meum.

Notes

  1. 480. Matth. XXII, 21
  2. 481. Id. XVII, 23-26
  3. 482. Luc. III, 14
  4. 483. Rom. XIII, 1, 7 et 8
  5. 484. I Tim. II, 1, 2
  6. 485. Matth. X, 28