TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David. Quis sit finis commemoramus breviter, quia nostis. Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 . Intentio ergo dirigatur in finem, dirigatur in Christum. Quare finis dicitur? Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus; et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habebimus. Dicitur enim finis qui consumit, dicitur finis qui perficit. Aliter quippe intelligimus cum audimus, Finitus est cibus qui manducabatur; et aliter intelligimus cum audimus, Finita est vestis quae texebatur: in utroque audimus, Finitum est; sed cibus ut jam non esset, vestis ut perfecta esset. Finis ergo noster perfectio nostra esse debet; perfectio nostra Christus. In illo enim perficimur, quia ipsius capitis membra sumus. Et dictus est finis Legis, quia sine illo nemo perficit Legem. Cum ergo auditis in Psalmis, In finem, multi enim psalmi ita superscripti sunt, non sit vestra cogitatio in consumptionem, sed in consummationem.

Notes

  1. 1. Rom. X, 4