Et in tua justitia erue me, et exime me: nam si attendas ad justitiam meam, damnas me. In tua justitia erue me. Est enim justitia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem Dei justitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere justitiam. Sic enim dicit apostolus Paulus: Credenti in eum qui justificat impium (quid est, qui justificat impium? qui ex impio facit justum) deputatur fides ejus ad justitiam 19Rom. IV, 5 . Judaei vero quia suis viribus se putabant implere posse justitiam, offenderunt in lapidem offensionis 20Rom. IX, 32 et petram scandali, et gratiam Christi non agnoverunt. Acceperunt enim Legem qua fierent rei, non qua liberarentur a reatu. Denique quid de illis Apostolus dicit? Testimonium enim perhibeo illis quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est quod dixit, Zelum Dei habent Judaei, sed non secundum scientiam? Audi quid sit, non secundum scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 21Id. X, 2, 3 . Si ergo ideo non secundum scientiam zelum Dei habent, quia ignorant Dei justitiam et volunt suam constituere, quasi ex seipsis justi fiant; ideo gratiam Dei non cognoverunt, quia gratis salvari noluerunt. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit Salvator quod coronet, sed quod damnet; non invenit merita bonorum, sed invenit merita suppliciorum. Si agat tanquam veraciter ex regula Legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula si ageret, quem liberaret? Omnes peccatores invenit: solus sine peccato venit, qui nos peccatores invenit. Hoc ait Apostolus: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 22Id. III, 23 . Quid est, egent gloria Dei? Ut ipse liberet, non tu: quia tu te liberare non potes, indiges liberatore. Quid est quod te jactas? Quid est quod de Lege et justitia praesumis? Non vides quid intus confligat in te, de te, adversus te? Non audis pugnantem, et confitentem, et adjutorium in pugna desiderantem? Non audis athletam Domini ab agonotheta petentem adjutorium pugnae suae? Non enim sic te exspectat Deus certantem, quomodo te exspectat editor, si forte pugnes in amphitheatro: ille tibi praemium dare potest si viceris, adjuvare te periclitantem non potest. Non sic exspectat Deus. Vide ergo, attende eum qui dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 23Rom. VII, 22-25 . Quare gratia? Quia gratis datur. Quare gratis datur? Quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo gloria qui nos liberat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In te ergo, Domine, speravi, non in me: non confundar in aeternum, quia in eo spero qui non confundit. In tua justitia erue me, et exime me: quia non invenisti in me justitiam meam, erue me in tua; hoc est, illud me eruat quod me justificat, quod ex impio pium facit, quod ex iniquo justum, quod ex caeco videntem, quod ex cadente surgentem, quod ex flente gaudentem. Hoc me liberat, non ego. In justitia tua erue me, et exime me.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 19. Rom. IV, 5
- 20. Rom. IX, 32
- 21. Id. X, 2, 3
- 22. Id. III, 23
- 23. Rom. VII, 22-25