TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 6.] Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.» Cum superius querela de pluribus fuerit, nunc de uno loquitur Psalmus. Superius autem dixerat: «Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis: pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam: et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.» Omnia de pluribus. Nunc vero quid digni essent pro his iniquitatibus suis, et quid eis divino judicio futurum esset praenuntians, «Constitue,» inquit, «super eum peccatorem:» tanquam intendens in eum qui se tradidit talibus, de qualibus suis inimicis loquebatur superius. Cum igitur hic Judam traditorem secundum scripturam Actuum Apostolorum supplicio debito praenuntiet puniendum 24Act. I, 20 ; quid est, «Constitue super eum peccatorem,» nisi eum quem sequenti versu indicat, cum dicit, «Et diabolus stet a dextris ejus?» Hoc itaque meruit, ut super se habeat diabolum, id est, diabolo subditus sit, qui Christo subditus esse noluit. «Stet» autem «a dextris ejus,» dictum est, quia opera diaboli praeposuit operibus Dei. Hoc enim cuique non immerito dextrum dicitur, quod praeponit; sicut sinistrae dextra praeponitur. Ideo et de illis qui saeculi hujus gaudia praeponentes Deo, beatum dixerunt populum cui haec sunt, rectissime dictum est, «Dextera eorum dextera iniquitatis.» Unde, quod dixerunt beatum populum cui haec sunt, os eorum locutum est vanitatem; quod de illis supra dictum est. Cujus autem os loquitur veritatem, contra illud quod dixerunt isti beatum populum cui haec sunt, debet etiam ipse dicere quod in eodem psalmo sequitur, «Beatus populus cujus Dominus Deus ipsorum» 25Psal. CXLIII, 11, 15 : huic enim non diabolus est a dextris, sed Dominus: sicut et alibi dicit, «Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear» 26Psal. XV, 8 . Diabolus ergo stetit a dextris ejus, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam saluti suae, ut eum traderet, a quo debuit possideri, ne ab illo possideretur, cujus opera ipse Christus solvit, a quo noluit possideri.

Notes

  1. 24. Act. I, 20
  2. 25. Psal. CXLIII, 11, 15
  3. 26. Psal. XV, 8