[«vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.» Et hoc, quamvis non videamus apparitionem Angelorum; abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam republica magna imperatoris Dei, tamen esse Angelos novimus ex fide, et multis apparuisse scriptum legimus, et tenemus, nec inde dubitare fas nobis est. Spiritus autem Angeli sunt; et cum spiritus sunt, non sunt angeli; cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen hujus naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est. Vide illud in homine. Nomen naturae homo, officii miles: nomen naturae vir, officii praeco; homo enim fit praeco, id est, qui homo erat fit praeco; non qui erat praeco fit homo. Sic ergo qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit eos angelos, mittendo eos nuntiare quod jusserit; et ignem flagrantem facit ministros suos. Legimus apparuisse ignem in rubo 66Exod. III, 2 , legimus etiam missum ignem desuper, et implesse quod praeceptum est. Ministravit ergo, cum impleret: cum esset, in natura sua erat; cum egit quod jussum est, ministerium implevit. Sic secundum litteram in creatura.