[vers. 9.] Sperate in eum, omne concilium plebis. Imitamini Idithun; transilite inimicos vestros: repugnantes vobis, resistentes itineri vestro, odio vos habentes transilite. Sperate in eum, omne concilium plebis; effundite coram illo corda vestra. Nolite cedere eis qui dicunt vobis: Ubi est Deus vester? Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed quid ibi dicit? Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam 68Psal. XLI, 4, 5 . Commemoratus sum quod audio, Ubi est Deus tuus? memoratus sum haec, et effudi super me animam meam. Quaerens Deum meum, effudi super me animam meam, ut illum attingerem; non in me remansi. Ergo, Sperate in eum, omne concilium plebis. Effundite coram illo corda vestra: deprecando, confitendo, sperando. Nolite corda vestra retinere intra corda vestra: Effundite coram illo corda vestra. Non perit quod effunditis. Ille enim susceptor meus. Si suscipit, quid times effundere? Jacta in Dominum curam tuam 69Psal. LIV, 23, et spera in eum. Effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster. Quid timetis inter susurrones, detractores Deo odibiles 70Rom. I, 29, 30; ubi possunt palam oppugnantes, ubi non possunt occulte insidiantes; falso laudantes, vere inimicantes? inter eos quid timetis? Deus adjutor noster. An aemulantur Deum? Numquid fortiores illo sunt? Deus adjutor noster; securi estote. Si Deus pro nobis, quis contra nos 71Id. VIII, 31? Effundite coram illo corda vestra, transilientes ad eum, levantes animas vestras: Deus adjutor noster.