TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 154.] Judica,» inquit, «judicium meum, et redime me.» Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait, «Vide humilitatem meam;» hoc est, «Judica judicium meum:» et quod ait, «et eripe me;» hoc est, «et redime me.» Quod vero supra dictum est, «quia legem tuam non sum oblitus;» huic congruit quod infra est, «propter eloquium tuum vivifica me.» Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem pertinet quod ait, «Vivifica me;» quia sanctorum exaltatio vita aeterna est.