TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Qui finxit singillatim corda eorum. Manu gratiae suae, manu misericordiae suae finxit corda, plasmavit corda nostra, finxit singillatim, singula quaedam corda dans nobis, quae tamen non dirimant unitatem. Quomodo singillatim membra formata sunt omnia, singillatim habent opera sua, et tamen in unitate corporis vivunt; manus facit quod oculus non facit, auris id valet quod nec oculus nec manus valet; omnia tamen in unitate operantur, et manus et oculus et auris diversa faciunt, nec sibi adversantur: sic et in Christi corpore singuli homines, tanquam membra singula donis suis gaudent, quia ille qui elegit populum in haereditatem sibi, finxit singillatim corda eorum. Numquid enim omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides secundum eumdem Spiritum, alteri dona curationum 64I Cor. XII, 8, 9, 29, 30 . Quare? Quia finxit singillatim corda eorum. Quomodo autem in membris nostris diversa sunt opera, sed sanitas una: sic in omnibus membris Christi diversa munera, sed charitas una. Qui finxit singillatim corda eorum.

Notes

  1. 64. I Cor. XII, 8, 9, 29, 30