[«vers. 28.] Maledicent illi, et tu benedices.» Vana est ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem, et quaerentium mendacium 76Psal. IV, 3 ; Deus autem cum benedicit, facit quod dicit. «Qui insurgunt in me, confundantur». Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram gloria mea, confundentur. «Servus autem tuus laetabitur:» sive in dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.