Nec sic accipiatis, fratres, quod dixi, Ad divitem non inclinat aurem suam, tanquam non exaudiat Deus eos qui habent aurum et argentum, et familiam et fundos: si sic forte nati sunt, aut eum locum rerum humanarum tenent; tantum meminerint quod ait Apostolus, «Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere» 13I Tim. VI, 17 . Qui enim non superbe sapiunt, in Deo pauperes sunt; et pauperibus atque inopibus et egenis inclinat aurem suam. Norunt enim spem suam non esse in auro et argento, neque in illis rebus quibus ad tempus circumfluere videntur. Sufficit ut divitiae non illos perdant; ut non obsint sat est: nam prodesse nihil possunt. Plane prodest opus misericordiae et in divite et in paupere: in divite ex voluntate et opere, in paupere ex sola voluntate. Cum ergo talis est contemnens in se quidquid est unde superbia solet inflari, pauper Dei est: inclinat illi aurem suam, novit enim contribulatum cor ejus. Certe, fratres, ille pauper ante januam divitis ulcerosus qui jacebat, ab Angelis ablatus est in sinum Abrahae, sic legimus, sic credimus: dives autem ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, ablatus est ad inferos ad tormenta 14Luc. XVI, 19-24 . Numquid vere ille pauper merito illius inopiae ablatus est ab Angelis; dives autem ille peccato divitiarum suarum ad tormenta missus est? In illo paupere humilitas intelligitur honorificata, in illo divite superbia damnata. Breviter probo quia non divitiae, sed superbia in illo divite cruciabatur. Certe ille pauper in sinum Abrahae sublatus est: de ipso Abraham dicit Scriptura quia habebat hic plurimum auri et argenti, et dives fuit in terra 15Gen. XIII, 2 . Si qui dives est, ad tormenta rapitur; quomodo Abraham praecesserat pauperem, ut ablatum in sinum suum susciperet? Sed erat Abraham in divitiis pauper, humilis, tremens omnia praecepta, et obaudiens. Usque adeo autem pro nihilo habebat illas divitias, ut jussus a Domino filium suum immolaret 16Id. XXII, 10 , cui servabat divitias. Discite ergo esse inopes et pauperes; sive qui habetis aliquid in isto saeculo, sive qui non habetis. Nam et hominem mendicum invenis superbientem, et hominem habentem divitias invenis confitentem. Resistit Deus superbis, et holosericatis et pannosis: humilibus autem dat gratiam 17Jacobi IV, 6 , et habentibus aliquam substantiam hujus saeculi et non habentibus. Interior inspector est Deus; ibi appendit, ibi examinat: stateram Dei non vides; cogitatio tua in illam levatur. Videte quia meritum exauditionis suae, id est, quo exaudiretur, in eo posuit ut diceret, «Quoniam egenus et inops ego sum.» Observa ne non sis egenus et inops: si non fueris, non exaudieris. Quidquid est circa te vel in te unde possis praesumere, abjice a te; tota praesumptio tua Deus sit: illius indigens esto, ut ipso implearis. Quidquid enim aliud habueris sine ipso, latius inanis es.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 13. I Tim. VI, 17
- 14. Luc. XVI, 19-24
- 15. Gen. XIII, 2
- 16. Id. XXII, 10
- 17. Jacobi IV, 6