TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Ibi confregit fortitudines arcuum et scutum, et gladium, et bellum. Ubi confregit? In illa pace aeterna, in illa pace perfecta. Et modo, fratres mei, qui bene crediderunt, vident quia non de se debent praesumere; et omnem potentiam minarum suarum, et quidquid in eis acutum est ad nocendum, confringunt illud: et quidquid quasi pro magno habent unde se protegerent temporaliter, et bellum quod adversus Deum defendendo peccata sua gerebant, omnia haec ibi confregit.