TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 9.] Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaone et in omnibus servis ejus.» Pharao rex Aegyptiorum. Nomen attendite, et videte quemadmodum ista faciat Deus. Rex in omni gente prior est; Aegyptus Afflictio est, Pharao Dissipatio. Afflictio ergo regem habet dissipationem; quia illi qui affligunt Ecclesiam, dissipati affligunt. Ut enim affligant, dissipantur: quoniam rex ducit, populus sequitur; praecedit dissipatio, sequitur afflictio, Audite, audite nomina haec, interpretatione typica et sapientia plena: nec unum invenis ex istis nominibus, quod boni aliquid interpretetur, ubi exercuit Deus iram suam.