TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 8.] Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.» Seipsum enim et quamdam suam duritiam liquefecit ad irrigandos fideles suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam 24Joan. IV, 14 ; quia prius, cum ignoraretur, durus videbatur. Inde illi turbati sunt, et non exspectaverunt donec Scripturis apertis influeret atque inundaret in eos, qui dixerunt, «Durus est hic sermo, quis potest eum audire» 25Id. VI, 61 ? Ista petra, ista duritia conversa est in stagna aquarum, et ista rupes in fontes aquarum, cum resurgens exposuit eis, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, quia sic oportebat Christum pati 26Luc. XXIV, 26 et 27 ; et misit Spiritum sanctum, de quo dicebat, «Si quis sitit, veniat et bibat» 27Joan. VII, 37 .

Notes

  1. 24. Joan. IV, 14
  2. 25. Id. VI, 61
  3. 26. Luc. XXIV, 26 et 27
  4. 27. Joan. VII, 37