TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 96.] Denique secutus adjunxit: «Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum valde.» Intraverat quippe in sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima 321Psal. LXXII, 17 . Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intelligenda, usque ad mortem pro veritate certare 322Eccli. IV, 33 , et pro vero ac summo bono mala omnia tolerare: cujus consummationis finis est excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte hujus vitae ac doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit, «Latum mandatum tuum valde;» non intelligo nisi charitatem. Quid enim profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta illa martyria confiteri, si charitas in confitente non esset? Audiamus Apostolum: «Etsi tradidero,» inquit, «corpus meum ut ardeam, charitatem autem non» «habeam, nihil mihi prodest» 323I Cor. XIII, 3 . Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 324Rom. V, 5 . In hac diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur angusta, donante illo cui dictum est, «Dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata vestigia mea» 325Psal. XVII, 37 . Latum est ergo mandatum charitatis, mandatum illud geminum, quo jubetur Deus et proximus diligi. Quid autem latius, quam ut ubi pendeat tota Lex et omnes Prophetae 326Matth. XXII, 37-40 ?

Notes

  1. 321. Psal. LXXII, 17
  2. 322. Eccli. IV, 33
  3. 323. I Cor. XIII, 3
  4. 324. Rom. V, 5
  5. 325. Psal. XVII, 37
  6. 326. Matth. XXII, 37-40