TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 7.] Respondebunt vobis haec omnia, vosque ipsi respondebitis vobis: «A facie Domini commota est terra, a facie Dei Jacob.» Quid est, «a facie Domini;» nisi ejus praesentia qui dixit: «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi» 23Id. XXVIII, 20 ? Commota est enim terra; sed quia male pigra remanserat, commota est, ut solidius firmaretur a facie Domini.

Notes

  1. 23. Id. XXVIII, 20