Et gloriamini omnes recti corde. Quid est, recti corde? Non resistentes Deo. Intendat Charitas Vestra, et intelligite rectum cor. Breviter dico, sed tamen maxime commendandum: Deo autem gratias, quod in fine est, inhaereat sensibus vestris. Inter rectum cor, et pravum cor hoc interest: quisquis homo quidquid patitur praeter voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humiliationes, non tribuit nisi voluntati Dei justae, non illi dans insipientiam, quod quasi nesciat quid agat, quia talem flagellat, et talibus parcit; ipse est rectus corde: perversi autem corde sunt, et pravi et distorti, qui omnia quae patiuntur mala, inique se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cujus voluntatem patiuntur; aut quia non ei audent dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse, inquit, non potest facere iniquum, iniquum autem est ut ego patiar, et ille non patiatur; concedo enim ut sim peccator, certe sunt pejores qui laetantur, et ego tribulor: quia ergo hoc iniquum est, ut etiam pejores me laetentur, et ego tribuler, qui aut justus, aut minus peccator quam illi sum, et certum est apud me hoc esse injustum, et certum est apud me quia Deus non facit injustum; Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo pravi corde, id est distorti corde, tres habent sententias. Aut, Non est Deus: dixit enim stultus in corde suo, Non est Deus 61Psal. XIII, 1. Et fuit dictum de diluvio illo: non defuit talis doctrina philosophorum, non defuerunt qui dicerent non esse Deum, qui gubernat omnia et condidit omnia; sed esse multos deos vacantes sibi praeter mundum, non curantes ista. Ergo aut, Non est Deus: hoc dicit impius, cui displicet quidquid illi accidit praeter voluntatem, et alteri non accidit cui se praeponit: aut, Injustus Deus est, cui ista placent, et qui haec facit: aut, Non gubernat Deus res humanas, nec cura est illi de omnibus. In istis tribus sententiis magna impietas, aut negare Deum, aut dicere injustum, aut auferre illi gubernationem rerum. Quare hoc? Quia distortus est corde. Rectus est Deus, et ideo distortum cor illi non acquiescit. Quod in alio psalmo est, Quam bonus Deus Israel, rectis corde! Et quia talem habebat ipse aliquando sententiam, Quomodo scivit Deus, aut si est scientia Altissimo? ideo ibi subjecit: Mei autem pene moti sunt pedes 62Psal. LXXII, 1, 11, 2 . Quomodo distortum lignum, etsi ponas in pavimento aequali, non collocatur, non compaginatur, nec adjungitur, semper agitatur et nutat; non quia inaequale est ubi posuisti, sed quia distortum est quod posuisti: ita et cor tuum quamdiu pravum est et distortum, non potest colliniari rectitudini Dei, et non potest in illo collocari ut haereat illi, et fiat Qui adhaeret Domino, unus spiritus est 63I Cor. VI, 17 . Ideo recti corde gloriamini dixit. Quomodo recti corde gloriantur? Audite gloriationem ipsorum: Non solum autem, dicit Apostolus, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam non est magnum gloriari in gaudiis, gloriari in laetitiis: rectus corde etiam in tribulatione gloriatur. Et audi quomodo gloriatur in tribulatione; quia non frustra quisquam, non supervacue: vide rectum cor, Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 64Rom. V, 3-5 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 61. Psal. XIII, 1
- 62. Psal. LXXII, 1, 11, 2
- 63. I Cor. VI, 17
- 64. Rom. V, 3-5